يفتح في علامة تبويب جديدة

Ss. Simeonis Senis et Annae prophetissae 3/02

تحميل الملف

Psalmus responsorius et Evangelium huius memoriæ sunt propria.
De Communi sanctorum.
Ant. ad introitum Lc 2, 27-28
Cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius,
ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo,
Símeon accépit eum in ulnas suas et benedíxit Deum.

Collecta
Deus qui, beatórum Simeónis et Annæ exspectatiónem implens,
Unigénitum tuum, Salvatórem ómnium, illis osténdere voluísti,
concéde nobis, quǽsumus
ut, in occúrsum Dómini procedéntes,
vitam obtineámus ætérnam.
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

LECTIO PRIMA
Veni, Dómine Iesu!.
Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis Apóstoli                    22, 12-13. 16-17. 20
Ego, Ioannes, audivi vocem dicentem mihi:
«Ecce vénio cito, et merces mea mecum est, réddere unicuíque sicut opus eius est. Ego Alpha et Omega, primus et Novíssimus, Princípium et Finis. Ego Iesus misi ángelum meum testificári vobis hæc super Ecclésiis. Ego sum Radix et Genus David, Stella spléndida matutína».
Et Spíritus et sponsa dicunt: «Veni!». Et, qui audit, dicat: «Veni!». Et, qui sitit, véniat; qui vult, accípiat Aquam Vitæ gratis.
Dicit, qui testimónium pérhibet istórum: «Étiam, vénio cito».
«Amen. Veni, Dómine Iesu!».
Verbum Dómini.

PSALMUS RESPONSORIUS
Ps Lc 2, 29. 30-31. 32
R.: Senex púerum portábat; Púer autem senem regébat.

29 Nunc dímittis servum tuum, Dómine,
secúndum verbum tuum in pace. R.

30  Quia vidérunt óculi mei salútare tuum,
31 quod parásti ante fáciem ómnium populórum. R.

32 Lumen ad revelátionem géntium
et glóriam  plebis tuæ Israël. R.

ALLELUIA Lc 2, 32

R. Allelúia.  V. Lumen ad revelatiónem géntium:
et glória blebis tuæ.
R. Allelúia.

EVANGELIUM
Viderunt oculi mei salutare tuum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam            2, 25-38
In illo témpore:
Ecce homo erat in Ierúsalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israël, et Spíritus Sanctus erat super eum; et respónsum accéperat ab Spíritu Sancto non visúrum se mortem nisi prius vidéret Christum Dómini. Et venit in Spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, ut fácerent secúndum consuetúdinem Legis pro eo, et ipse accépit eum in ulnas suas et benedíxit Deum et dixit:
«Nunc dímittis servum tuum, Dómine,
secúndum verbum tuum in pace,
quia vidérunt óculi mei salútare tuum,
quod parásti ante fáciem ómnium populórum,
lumen ad revelátionem géntium
et glóriam  plebis tuæ Israël ».
Et erat pater eius et mater mirántes super his, quæ dicebántur de illo. Et benedíxit illis Simeon et dixit ad Maríam matrem eius: «Ecce pósitus est hic in ruínam et resurrectiónem multórum in Israël et in signum, cui contradicétur — et tuam ipsíus ánimam pertransiet gládius — ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes».
Et erat Anna prophetíssa, fília Phánuel, de tribu Aser. Hæc procésserat in diébus multis et víxerat cum viro annis septem a virginitáte sua; et hæc vídua usque ad annos octogínta quáttuor, quæ non discedébat de templo, ieiúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die. Et hæc ipsa hora supervéniens confitebátur Deo et loquebátur de illo ómnibus, qui exspectábant redemptiónem Ierúsalem.
Verbum Dómini.

Super oblata
Gratum tibi sit, Dómine, quǽsumus,
munus in commemoratióne beatórum Simeónis et Annæ oblátum,
qui Unigénitum Fílium tuum voluísti
Agnum immaculátum tibi offérri pro sǽculi vita.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Præfatio: De mysterio Præsentationis Domini (die 2 februarii).

Ant. ad communionem Cf. Lc 2, 26
Respónsum accéperat Símeon ab Spíritu Sancto
non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini.

Post communionem
Pérfice in nobis, quǽsumus Dómine, grátiam tuam,
qui iusti Simeónis et prophetíssæ Annæ exspectatiónem implésti,
ut, sicut mortem non vidérunt
priúsquam Christum Dóminum suscípere mereréntur,
ita et nos, per hæc mystéria, te cum eléctis tuis vidére mereámur.
Per Christum Dóminum nostrum.