Ant. ad introitum cf. Ez 34, 11. 23-24
Visitábo oves meas, dicit Dóminus,
et suscitábo pastórem qui pascat eas:
ego autem Dóminus ero eis in Deum.
Dicitur Glória.
Collecta
Deus, qui Ecclésiam tuam
per beátum Cyríllum epíscopum Hierosolymitánum,
ad mystéria salútis profúndius attingénda mirabíliter adduxísti,
da nobis, eius intercessióne, Fílium tuum ita agnóscere,
ut vitam abundántius habeámus.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Ómnia sicut in Lectionario.
Super oblata
Illa nos, quǽsumus, Dómine, divína tractántes,
Spíritus Sanctus fídei luce perfúndat,
qua beátum Cyríllum ad glóriæ tuæ propagatiónem
iúgiter collustrávit.
Per Christum Dóminum nostrum.
Ant. ad communionem Io 10, 10
Ego veni ut vitam hábeant,
et abundántius hábeant, dicit Dóminus.
Post communionem
Quos Christo réficis pane vivo,
eósdem édoce, Dómine, Christo magístro,
ut in festivitáte beáti Cyrílli tuam discant veritátem,
et eam in caritáte operéntur.
Per Christum Dóminum nostrum.
