يفتح في علامة تبويب جديدة

S. Simeonis Hierosolymitani, episcopi et martyris 27/4

تحميل الملف

De Communi martyrum, vel de Communi pastorum.

Ant. ad introitum Hebr. 12, 1-2
Per patiéntiam currámus propósitum nobis certámen,
aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum,
qui pro gáudio sibi propósito sustínuit crucem, allelúia.

Collecta
Deus, qui per stultítiam crucis
eminéntem Iesu Christi sciéntiam
beátum Simeónem epíscopum et mártyrem mirabíliter docuísti,
eius nobis intercessióne concéde
ut, errórum circumventióne depúlsa,
fídei firmitátem consequámur.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

LECTIO PRIMA
Annuntiavi vobis testimonium Christi crucifixi.
Léctio Epístolæ primæ beáti Páuli apóstoli ad Corínthios                   1, 18-21, 26-31 et 2, 2
Fratres:
Verbum enim crucis pereúntibus quidem stultítia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. Scriptum est enim:
«Perdam sapiéntiam sapiéntium et prudéntiam prudéntium reprobábo».
Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquísitor huius sǽculi? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam huius mundi?
Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum, plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes.
Vidéte enim vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles; sed, quæ stulta sunt mundi, elégit Deus, ut confúndat sapiéntes, et infírma mundi elégit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est Sapiéntia nobis a Deo et iustítia et sanctificátio et redémptio, ut quemádmodum scriptum est:
«Qui gloriátur, in Dómino gloriétur».
Non enim iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum.

Verbum Dómini.

PSALMUS RESPONSORIUS
Ps 125, 1-2ab. 4-5. 6 (R.: 5)
R.: Qui séminant in lácrimis, in exultatióne metent.
Vel: Allelúia.

1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion,
facti sumus quasi somniántes.
2 Tunc replétum est gáudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatióne. R.

4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram,
sicut torréntes in austro.
5 Qui séminant in lácrimis,
in exsultatióne metent. R.

6 Eúntes ibant et flebant
semen spargéndum portántes;
veniéntes autem vénient in exsultatióne
portántes manípulos suos. R.

ALLELUIA 1 Petr 4, 13
R. Allelúia. V. Quemádmodum communicátis Christi passiónibus:
gaudéte, ut in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exultántes. R. Allelúia.

EVANGELIUM
Qui perdíderit ánimam suam propter me,
invéniet eam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum           16, 24-27
In illo témpore:
Dixit Iesus discípulis suis: «Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum et tollat crucem suam et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam; qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam.
Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, animae vero suae detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua?
Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum ángelis suis, et tunc reddet unicuíque secúndum opus eius».
Verbum Dómini.

Super oblata
Réspice, Dómine, oblatiónem quam in memória
passiónis beáti mártyris Simeónis tibi exhibémus,
et fac nos hoc sacrifício
mortem Unigéniti tui digne annuntiáre donec véniat.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Ant. ad communionem Cf. Mt 16, 24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum,
et tollat crucem suam,
et sequátur me, dicit Dóminus, allelúia.

Post communionem
Memóriam beati Simeónis. celebrántes,
quǽsumus, Dómine Deus noster,
ut ex consórtio divíni convívii
corda nostra flagránti accendántur caritáte.
Per Christum Dóminum nostrum.