يفتح في علامة تبويب جديدة

Ss. Zenonis, Zenae, martyrum, et omnium Sanctorum Transiordaniae 23/06

تحميل الملف

In Iordania: Memoria
Ant. ad introitum
Gaudent in cælis ánimæ Sanctórum,
qui Christi vestígia sunt secúti;
et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt,
ídeo cum Christo exsúltant sine fine.

Collecta
Præsta, Dómine, précibus nostris
cum exsultatióne provéntum,
ut beatórum Zenónis et Zena, aliorúmque mártyrum
quorum passiónem ánnua devotióne recólimus,
étiam fídei constántiam subsequámur.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

LECTIO PRIMA
Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna.
Léctio libri Apocalypsis beáti Ioánnis Apostóli 7, 9-17

Ego loánnes vidi turbam magnam, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus et tríbubus et pópulis et línguis stantes ante thronum et in conspéctu Agni, amícti stolis albis, et palmæ in mánibus eórum; et clamant voce magna dicéntes: «Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno».
Et omnes ángeli stabant in circúitu throni et seniórum et quáttuor animálium, et cecídérunt in conspéctu throni in fácies suas et adoravérunt Deum dicéntes:
«Amen! Benedíctio et glória et sapiéntia et grátiarum áctio et honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in sǽcula sæculórum. Amen».
Et respóndit unus de senióribus dicens mihi: «Hi qui amícti sunt stolis albis, qui sunt et unde venérunt?». Et dixi illi: «Dómine mi, tu scis». Et dixit mihi: «Hi sunt qui véniunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas et dealbavérunt eas in sánguine Agni. Ídeo sunt ante thronum Dei et sérviunt ei die ac nocte in templo eius; et, qui sedet in throno habitábit super illos. Non esúrient ámplius neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus, quóniam Agnus, qui in médio throni est, pascet illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum, et ábsterget Deus omnem lácrimam ex óculis eórum».
Verbum Dómini.

PSALMUS RESPONSORIUS
Ps 125, 1-2ab. 2cd-3. 4-5. 6 (R.: 5)
R.: Qui séminant in làcrimis, in exsultatióne metent.

1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion,
facti sumus quasi sómniántes.
2 Tunc replétum est gáudio os nostrum,
et língua nostra exsultatióne. R.

Tunc dicébant inter gentes:
«Magnificávit Dóminus fácere cum eis».
3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum;
facti sumus lætántes. R.

4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram,
sicut torréntes in austro.
5 Qui séminant in lácrimis,
in exsultatióne metent. R.

6 Eúntes ibant et flebant
semen spargéndum portántes;
veniéntes autem vénient in exsultatióne
portántes manípulos suos. R.

ALLELUIA Mt 5, 10
R. Allelúia. V. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam:
quóniam ipsórum est regnum cælórum. R. Allelúia.

EVANGELIUM
Nolite timere eos qui occidunt corpus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum 10, 28-33
In illo témpore:
Dixit Iesus Apóstolis suis:
«Nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius eum timéte, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénna.
Nonne duo pásseres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
Vestri autem et capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére; multis passéribus melióres estis vos.
Omnis ergo qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis; qui autem negáverit me coram homínibus, negábo et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis».
Verbum Dómini.

Super oblata
Súscipe, sancte Pater, múnera
quæ in beatórum mártyrum commemoratióne deférimus,
et nobis fámulis tuis concéde,
ut in confessióne tui nóminis inveníri stábiles mereámur.
Per Christum Dóminum nostrum.

Ant. ad communionem Cf. Io 15, 13
Maiórem caritátem nemo habet,
ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis,
dicit Dóminus.

Post communionem
Deus, qui crucis mystérium
in beatis mart‎‎‎‎yribus tuis mirabíliter illustrásti,
concéde propítius, ut, ex hoc sacrifício roboráti,
Christo fidéliter hæreámus,
et in Ecclésia ad salútem ómnium operémur.
Per Christum Dóminum nostrum.