يفتح في علامة تبويب جديدة

Ss. Zachariae et Elisabeth, parentum sancti Ioannis Baptistae 25/06

تحميل الملف

Ant. ad introitum Lc 1, 13
Ne tímeas, Zacharía, quóniam exaudíta est deprecátio tua,
et uxor tua Elísabeth páriet tibi fílium,
et vocábis nomen eius Ioánnem.

Collecta
Gloríficet te, Dómine, memória veneránda
Zacharíæ et Elísabeth, paréntum Præcursórs Fílii tui,
et eórum précibus nobis concéde
ut te super ómnia diligéntes,
promissiónes tuas consequámur.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

LECTIO PRIMA
Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna.
Léctio libri Iúdicum 13, 2-5
In diébus illis:
Erat vir quidam de Sáraa et de stirpe Dan nómine Mánue habens uxórem stérilem. Cui appáruit ángelus Dómini et dixit ad eam: «Ecce stérilis es et absque líberis, sed concípies et páries fílium. Cave ergo, ne vinum bibas ac síceram nec immúndum quidquam cómedas, quia ecce concípies et páries fílium, cuius non tanget caput novácula: erit enim puer nazarǽus Dei ex matris útero».
Verbum Dómini.

PSALMUS RESPONSORIUS
Ps Lc 1, 76. 77. 78. 79 (R.: Cf. 68)
R.: Benedíctus Dóminus, qui fecit redemptiónem plebi suæ.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis:
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius. R.

77 Ad dandam sciéntíam salútis plebi eius
in remissiónem peccatórum eórum. R.

78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri,
in quibus visitábit nos óriens ex alto. R.

79 Illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis. R.

ALLELUIA Cf. Lc 2, 42
R. Allelúia. V. Elísabeth exclamávit voce magna et dixit:
Benedícta es tu, María, et benedíctus fructus ventris tui. R. Allelúia.

EVANGELIUM
Uxor tua Elisabeth pariet tibi filium.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 5-17
In illo témpore:
Fuit in diébus Herodis regis Iudǽæ sacérdos quidam nómine Zacharías de vice Abíæ et uxor illi de filiábus Aaron, et nomen eius Elísabeth. Erant autem iusti ambo ante Deum, incedéntes in ómnibus mandátis et iustificatiónibus Dómini, irreprehensíbiles. Et non erat illis fílius, eo quod esset Elísabeth stérilis, et ambo processíssent in diébus suis.
Factum est autem, cum sacerdótio fungerétur in órdine vicis suæ ante Deum, secúndum consuetúdinem sacerdótii sorte éxiit, ut incénsum póneret ingréssus in templum Dómini; et omnis multitúdo erat pópuli orans foris hora incénsi. Appáruit autem illi ángelus Dómini stans a dextris altáris incénsi; et Zacharías turbátus est videns, et timor írruit super eum.
Ait autem ad illum ángelus: «Ne tímeas, Zacharía, quóniam exaudíta est deprecátio tua, et uxor tua Elísabeth páriet tibi fílium, et vocábis nomen eius Ioánnem. Et erit gáudium tibi et exsultátio, et multi in nativitáte eius gaudébunt: erit enim magnus coram Dómino et vinum et síceram non bibet et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suæ et multos filiórum Israël convértet ad Dóminum Deum ipsórum. Et ipse præcédet ante illum in spíritu et virtúte Elíæ, ut convértat corda patrum in fílios et incredibíles ad prudéntiam iustórum, paráre Dómino plebem perféctam».
Verbum Dómini.

Vel :
Zacharias impletus est Spíritu Sancto el prophetavit.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 57-64. 67-70
In illo témpore:
Elísabeth implétum est tempus pariéndi, et péperit fílium. Et audiérunt vicíni et cognáti eius quia magnificávit Dóminus misericórdiam suam cum illa, et congratulabántur ei. Et factum est in die octávo venérunt circumcídere púerum et vocábant eum nómine patris eius, Zacharíam. Et respóndens mater eius dixit: «Nequáquam, sed vocábitur Ioánnes». Et dixérunt ad illam: «Nemo est in cognatióne tua, qui vocétur hoc nómine». Innúebant autem patri eius quem vellet vocári eum. Et póstulans pugillárem scripsit dicens: «Ioánnes est nomen eius». Et miráti sunt univérsi. Apértum est autem ílico os eius et língua eius, et loquebátur benedícens Deum.
Et Zacharías pater eius implétus est Spíritu Sancto et prophetávit dicens:
«Benedíctus Dóminus, Deus Israël,
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
et eréxit cornu salútis nobis
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum,
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius».
Verbum Dómini.

Super oblata
Réspice, quǽsumus, Dómine, ad múnera qua sacrámus
et, sicut beatórum Zacharíæ et Elísabeth oratiónem misericórditer exaudísti,
sic præsta ut in te sperántium iusta desidéria compleántur.
Per Christum Dóminum nostrum.

Præfatio: De sanctis I vel II.
Ant. ad communionem Cf. Lc 1, 69.72
Eréxit Dóminus cornu salútis nobis
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris
et memorári testaménti sui sancti.

Post communionem
Unigéniti tui córpore et sánguine recreáti,
quǽsumus, Dómine,
ut beatórum Zacharíæ et Elísabeth exémplo,
de accéptis donis tuis in gratiárum actióne maneámus.
Per Christum Dóminum nostrum.