Festum
In Basilica: Sollemnitas
Ant. ad introitum Cf. Is 11, 10
In die illa erit rádix Iésse, qui stat in signum populórum,
ipsum gentes deprecabúntur,
et erit sepúlchrum eius gloriósum, allelúia.
Dicitur Glória.
Collecta
Dómine Iesu Christe, qui pro nobis mortem subíre
et, in sepúlcro depósitus, tértia die resúrgere voluísti,
concéde fámulis tuis
ut, qui Sanctíssimi Sepúlcri Basílicæ dedicatiónis memóriam recólimus,
resurrectiónis quoque glória partícipes esse mereámur.
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
LECTIO PRIMA
Posuerunt cum divitibus tumulum eius.
Léctio libri Isaíæ prophétæ 53, 2b-9a
Non erat spécies ei neque decor, ut aspicerémus eum,
et non erat aspéctus, ut desiderarémus eum.
Despéctus erat et novíssimus virórum,
vir dolórum et sciens infirmitátem,
et quasi abscondebámus vultum coram eo;
despéctus, unde nec reputabámus eum.
Vere languóres nostros ipse tulit
et dolóres nostros ipse portávit;
et nos putávimus eum quasi plagátum,
percússum a Deo et humiliátum.
Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras,
attrítus est propter scélera nostra;
disciplína pacis nostræ super eum,
et livóre eius sanáti sumus.
Omnes nos quasi oves errávimus,
unusquísque in viam suam declinávit;
et pósuit Dóminus in eo
iniquitátem ómnium nostrum».
Afflíctus est et ipse subiécit se
et non apéruit os suum;
sicut agnus, qui ad occisiónem dúcitur,
et quasi ovis, quæ coram tondéntibus se obmútuit
et non apéruit os suum.
Angústia et iudício sublátus est.
De generatióne eius quis curábit?
Quia abscíssus est de terra vivéntium;
propter scelus pópuli mei percússus est ad mortem.
Et posuérunt sepúlcrum eius cum ímpiis,
cum divítibus túmulum eius.
Verbum Dómini.
PSALMUS RESPONSORIUS
Ps 15, 1-2, 5. 9. 10 (R.: 10)
R.: Non dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
Consérva me, Deus,
quóniam sperávi in te.
2 Dixi Dómino: «Dóminus meus es tu,
bonum mihi non est sine te». R.
5 Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei:
tu es qui détines sortem meam. R.
9 Propter hoc lætátum est cor meum,
et exsultavérunt præcórdia mea;
ínsuper et caro mea requiéscet in spe. R.
10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno
nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem. R.
LECTIO SECUNDA
Deus suscitavit eum a mortuis tertia die.
Léctio Actuum Apostolórum 13, 16a. 26-31
Cum venísset Páulus Antiochíam Pisídiæ, surgens in synagóga et manu siléntium indícens ait:
«Viri fratres, fílii géneris Ábraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salútis huius missum est. Qui enim habitábant Ierúsalem et príncipes eórum, hunc ignorántes et voces Prophetárum, quæ per omne sábbatum legúntur, iudicántes implevérunt,; et nullam causam mortis inveniéntes petiérunt a Piláto, ut interficerétur; cumque consummássent ómnia, quæ de eo scripta erant, deponéntes eum de ligno posuérunt in monuménto.
Deus vero suscitávit eum a mórtuis; qui visus est per dies multos his, qui simul ascénderant cum eo de Galilǽa in Ierúsalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem».
Verbum Dómini.
ALLELUIA Ps 83, 2-3
R. Allelúia. V. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum:
concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini. R. Allelúia.
EVANGELIUM
Oportet Filium hominis crucifigi et tertia die resurgere.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 24, 1-12
Prima autem sabbatórum, valde dilúculo venérunt mulíeres ad monuméntum portántes, quæ paráverant, arómata. Et invenérunt lápidem revolútum a monuménto et ingréssæ non invenérunt corpus Dómini Iesu.
Et factum est, dum mente hæsitárent de isto, ecce duo viri stetérunt secus illas in veste fulgénti. Cum timérent autem et declinárent vultum in terram, dixérunt ad illas: «Quid quǽritis vivéntem cum mórtuis? Non est hic, sed surréxit. Recordámini quáliter locútus est vobis, cum adhuc in Galilǽa esset, dicens: “Opórtet Fílium hóminis tradi in manus hóminum peccatórum et crucifígi et die tértia resúrgere”». Et recordátæ sunt verbórum eius et regréssæ a monuménto nuntiavérunt hæc ómnia illis Úndecim et céteris ómnibus.
Erat autem María Magdaléne et Ioánna et María Iacóbi; et céteræ cum eis dicébant ad Apóstolos hæc. Et visa sunt ante illos sicut deliraméntum verba ista, et non credébant illis.
Petrus autem surgens cucúrrit ad monuméntum et procúmbens videt linteámina sola; et rédiit ad sua mirans, quod factum fúerat.
Verbum Dómini.
In Basilica, dicitur Credo.
Super oblata
Hóstias et preces súscipe, Dómine,
et præsta ut, cum Christo sepúlti,
mundo moriámur et tibi soli vivámus.
Per Christum Dóminum nostrum.
Præfatio: De dedicatione.
Ant. ad communionem
Surréxit Dóminus de sepúlcro,
qui pro nobis pepéndit in ligno, allelúia.
Post communionem
Deus, qui nos sancti Sepúlcri Fílii tui lætári facis honóre
da nobis, per hæc sancta quæ súmpsimus
ut, ab omni vetustáte purgáti,
in novam transferámur creatúram.
Per Christum Dóminum nostrum.
Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.
