S. David, regis et omnium Ss. Avorum D.N.I.C 16/10

تحميل الملف

Ant. ad introitum Ps 88, 4-5
Iurávi David servo meo:
Usque in ætérnum confirmábo semen tuum
et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.

Collecta
Dómine Iesu, qui fílius David factus es ut fílii Dei nominémur et simus,
da nobis quǽsumus in spiritu adoptiónis ita profícere,
ut filiórum glóriam consequámur ætérnam.
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

LECTIO PRIMA
Surge, unge parvulum: ipse est enim
Léctio libri primi Samuélis 16, 1. 6-13a

In diébus illis:
Dixit Dóminus ad Samuélem: «Usquéquo tu luges Saul, cum ego proiécerim eum, ne regnet super Israël? Imple cornu tuum óleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemítem: provídi enim in fíliis eius mihi regem».
Cumque ingréssi essent, vidit Eliab et ait: «Absque dubio coram Dómino est christus eius!».
Et dixit Dóminus ad Samuélem: «Ne respícias vultum eius neque altitúdinem statúræ eius, quóniam abiéci eum; nec iuxta intúitum hóminis iúdico: homo enim videt ea, quæ parent, Dóminus autem intuétur cor». Et vocávit Isai Abinádab et addúxit eum coram Samuéle, qui dixit: «Nec hunc elégit Dóminus».
Addúxit autem Isai Samma, de quo ait: «Etiam hunc non elégit Dóminus». Addúxit itáque Isai septem fílios suos coram Samuéle, et ait Samuel ad Isai: «Non elégit Dóminus ex istis».
Dixítque Samuel ad Isai: «Numquid iam compléti sunt fílii?». Qui respóndit: «Adhuc réliquus est mínimus et pascit oves». Et ait Samuel ad Isai: «Mitte et adduc eum; nec enim discumbémus prius quam huc ille vénerit». Misit ergo et addúxit eum; erat autem rufus et pulcher aspéctu decoráque fácie.
Et ait Dóminus: «Surge, unge eum; ipse est enim».
Tulit ígitur Samuel cornu ólei et unxit eum in médio fratrum eius; et diréctus est Spíritus Dómini in David a die illa et in réliquum.

Verbum Dómini.

PSALMUS RESPONSORIUS
Ps 109, 1, 2, 3, 4 (R.: Ps 20, 4a)
R.: Prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis.

1 Dixit Dóminus Dómino meo:
“Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos
scabéllum pedum tuórum. R.

2 Virgam poténtiæ tuae emíttet Dóminus ex Sion:
domináre in médio inimicórum tuórum. R.

3 Tecum principátus in die virtútis tuae,
in splendóribus sanctis,
ex útero ante lucíferum génui te. R.

4 Iurávit Dóminus et non pænitebit eum:
“Tu es sacérdos in ætérnum
secúndum órdinem Melchísedech”. R.

Vel:
Ps 131, 1-2. 9-10. 11. 12. 17-18 (R.: Lc 1, 32)
R.: Dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius.

1 Meménto, Dómine, David
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino,
votum vovit Poténti Iacob. R.

9 Sacerdótes tui induántur iustítiam,
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum
non avértas fáciem christi tui. R.

11 Iurávit Dóminus David veritátem
et non recédet ab ea:
«De fructu ventris tui
ponam super sedem tuam. R.

12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum
sedébunt super sedem tuam». R.

17 Illic germináre fáciam cornu David,
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne,
super ipsum autem efflorébit diadéma eius». R.

ALLELUIA Mt 21, 9
R. Allelúia. V. Hosánna Filio David:
Benedictus qui venit in nómine Dómini. R. Allelúia.

EVANGELIUM
Christus, fílius David, est Dóminus eius.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum 22, 41-46a

In illo témpore:
Congregátis Pharisǽis, interrogávit eos Iesus dicens: «Quid vobis vidétur de Christo? Cuius fílius est?».
Dicunt ei: «David».
Ait illis: «Quómodo ergo David in Spíritu vocat eum Dóminum dicens: “Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos sub pédibus tuis”? Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo fílius eius est?».
Et nemo póterat respondére ei verbum.

Verbum Dómini.

Super oblata
Meménto, Dómine, testaménti tui
et suscéptis munéribus in beáti David commemoratióne delátis,
præsta ut, illum peccántem secúti, et pæniténtem imitémur.
Per Christum Dóminum nostrum.

Ant. ad communionem Lc 1, 66
Eréxit Dóminus cornu salútis nobis
in domo David púeri sui.

Post communionem
Beatórum Dómini nostri Iesu Christi avórum memóriam
divino convívio celebrántes,
te, Pater sancte, depóscimus
ut, pane illo refécti ac roboráti,
Unigéniti tui advéntum digne præstolémur.
Per Christum Dóminum nostrum.