يفتح في علامة تبويب جديدة

S. Euthymii, abbatis 20/01

تحميل الملف

De Communi sanctorum (pro religiosis).
Ant. ad introitum            Ier 17, 7-8
Benedíctus vir, qui confídit in Dómino, et erit Dóminus fidúcia eius;
et erit quasi lígnum, quod transplantátur super aquas,
quod ad humórem mittit radíces suas et non timébit, cum vénerit æstus.
Collecta
Deus, qui ómnia pro te relinquéntibus
in hoc sǽculo céntuplum, et in futúro vitam ætérnam promisísti,
concéde propítius ut, beati Euthymii abbátis intercessióne,
discámus terréna temperáre desidéria,
et te super ómnia semper inquírere.
Per Dominum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

LECTIO PRIMA
Léctio Epístolæ beáti Pauli apóstoli ad Colossénses 3, 12-17
Fratres:
Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, viscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi dominétur in cordibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno corpore. Et grati estóte.
Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo; et omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in Nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.
Verbum Dómini.

PSALMUS RESPONSORIUS
Ps 62, 2. 3-4. 5-6. 8-9 (R.: 2b)
R.: Sitívit in te ánima mea, Deus meus.

2 Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea,
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa. R.

3 Sic in sancto appárui tibi,
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas,
lábia mea laudábunt te. R.

5 Sic benedícam te in vita mea
et in nómine tuo levábo manus meas.
6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea,
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum. R.

8 quia fuísti adiútor meus,
et in velaménto alárum tuárum exsultábo.
9 Adhǽsit ánima mea post te,
me suscépit déxtera tua. R.

ALLELUIA Ps 132, 1

R. Allelúia. V. Ecce quam bonum et quam icúndum habitáre fratres in unum. R. Allelúia.

EVANGELIUM
Vos qui reliquistis ómnia et secuti estis me centuplum accipietis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum              19, 27-29
In illo témpore:
Dixit Petrus ad Iesum:
«Ecce nos relíquimus ómnia et secúti sumus te. Quid ergo erit nobis?».
Iesus autem dixit illis: «Amen dico vobis quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in throno glóriæ suæ, sedébitis et vos super thronos duódecim, iudicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui réliquit domos vel fratres aut soróres aut patrem aut matrem aut fílios aut agros propter nomen meum, céntuplum accípiet et vitam ætérnam possidébit».
Verbum Dómini.