Ant. ad introitum Act 8, 5
Philíppus autem descéndens in civitátem Samaríæ
prædicábat illis Christum.
Collecta
Deus, qui nos utriúsque testaménti páginis ínstruis,
concéde, quǽsumus ut, beáti Philíppi diáconi intercessióne,
in sciéntia tua crescámus,
et in omni ópere bono fructificántes,
secúndum Evangélii veritátem coram te fidéliter ambulémus.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
LECTIO PRIMA
Philíppus incípiens evangelizávit illi Iesum.
Léctio Actuum Apostolórum 8, 26-40
In diébus illis:
Ángelus Dómini locútus est ad Philíppum dicens: «Surge et vade contra meridiánum ad viam, quæ descéndit ab Ierúsalem in Gazam; hæc est desérta». Et surgens ábiit; et ecce vir Æthiops eunúchus potens Candácis regínæ Æthíopum, qui erat super omnem gazam eius, qui vênerat adoráre in Ierúsalem et revertebátur sedens super currum suum et legébat prophétam Isaíam.
Dixit autem Spíritus Philíppo: «Accéde et adiúnge te ad currum istum». Accúrrens autem Philíppus audívit illum legéntem Isaíam prophétam et dixit: «Putásne intéllegis, quæ legis?». Qui ait: «Et quómodo possum, si non áliquis osténderit mihi?». Rogavítque Philíppum, ut ascénderet et sedéret secum.
Locus autem Scriptúræ, quem legébat, erat hic:
«Tamquam ovis ad occisiónem ductus est
et sicut agnus coram tondénte se sine voce,
sic non áperit os suum.
In humilitáte eius iudícium eius sublátum est.
Generatiónem illíus quis enarrábit?
Quóniam tóllitur de terra vita eius».
Respóndens autem eunúchus Philíppo dixit: «Obsécro te, de quo prophéta dicit hoc? De se an de álio áliquo?». Apériens autem Philíppus os suum et incípiens a Scriptúra ista, evangelizávit illi Iesum.
Et dum irent per viam, venérunt ad quandam aquam, et ait eunúchus: «Ecce aqua; quid próhibet me baptizári?».
Et iussit stare currum, et descendérunt útérque in aquam Philíppus et eunúchus, et baptizávit eum.
Cum autem ascendíssent de aqua, Spíritus Dómini rápuit Philíppum, et ámplius non vidit eum eunúchus; ibat autem per viam suam gaudens. Philíppus autem invéntus est in Azóto et pertránsiens evangelizábat civitátibus cunctis, donec veníret Cæsaréam.
Verbum Dómini.
PSALMUS RESPONSORIUS
Ps 95, 1-2a. 2b-3. 7-8a. 9-10a (R.: Cf. Mt 28, 19)
R.: Eúntes in mundum, docéte omnes gentes.
1 Cantáte Dómino cánticum novum,
Cantáte Dómino, omnis terra.
2 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius. R.
Annuntiáte de die in diem salutáre eius.
3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius,
in ómnibus pópulis mirabília eius. R.
7 Afférte Dómino, famíliæ populórum,
afférte Dómino glóriam et poténtiam,
8 afférte Dómino glóriam nóminis eius. R.
9 Adoráte Dóminum in spléndóre sancto.
Contremíscite a fácie eius, univérsa terra,
10 dícite in géntibus: «Dóminus regnávit!». R.
ALLELUIA Mc 16, 15
R. Allelúia. V. Eúntes in mundum univérsum, dicit Dóminus:
prædicáte Evangélium omni creatúræ. R. Allelúia.
EVANGELIUM
Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum 28, 18-20
In illo témpore:
Accédens Iesus locútus est úndecim discípulis, dicens: «Data est mihi omnis potéstas in cælo et in terra. Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in Nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti, docéntes eos serváre ómnia, quæcúmque mandávi vobis. Et ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi».
Verbum Dómini.
Super oblata
Dómine, qui per Spíritum Sanctum
beátum Philíppum in diaconórum númerum elegísti,
emítte super nos, fámulos tuos, Spíritum tuæ benedictiónis,
ut, illo intercedénte, sacris conveniénter servíre mystériis valeámus.
Per Christum Dóminum nostrum.
Ant. ad communionem Cf. Mt 28, 19-20
Eúntes, docéte omnes gentes,
baptizántes eos in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti,
docéntes eos serváre ómnia quæcúmque mandávi vobis,
dicit Dóminus.
Post communionem
Córporis sacri et pretiósi Sánguinis alimónia repléti,
quǽsumus, Dómine Deus noster,
ut mystérium quod annuntiávimus celebrándo,
per huius sacraménti virtútem,
étiam vivéndo fateámur.
Per Christum Dóminum nostrum.
