De Communi pastorum.
Ant. ad introitum Cf. Ez 34, 11. 23-24
Visitábo oves meas, dicit Dóminus,
et suscitábo pastórem qui pascat eas:
ego autem Dóminus ero eis in Deum.
Collecta
Deus, qui Ecclésiam tuam
beatórum illúminas méritis et doctrínis,
fac nos, intercessióne beáti Porphyrii epíscopi,
fídei lúmine instrúctos,
et devótam tibi gérere voluntátem,
et maiestáti tuæ sincéro corde servíre.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
LECTIO PRIMA
Gaudeo in passionibus pro vobis.
Léctio Epístolæ beáti Páuli apóstoli ad Colossénses 1, 24-29
Fratres:
Nunc gáudeo in passiónibus pro vobis et adímpleo ea, quæ desunt passiónum Christi in carne mea pro córpore eius, quod est Ecclésia, cuius factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei, mystérium, quod abscónditum fuit a sǽculis et generatiónibus, nunc autem manifestátum est sanctis eius, quibus vóluit Deus notas fácere divítias glóriæ mystérii huius in géntibus, quod est Christus in vobis, spes glóriæ; quem nos annuntiámus, commonéntes ómnem hóminem et docéntes ómnem hóminem in omni sapiéntia, ut exhibeámus ómnem hóminem perféctum in Christo; ad quod et labóro certándo secúndum operatiónem eius, quæ operátur in me in virtúte.
Verbum Dómini.
PSALMUS RESPONSORIUS Ps 22, 1-3a. 3b-4. 6 (R.: 4)
R.: Si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala quóniam tu mecum es.
1 Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit:
2 in páscuis viréntibus me collocávit,
super aquas quiétis edúxit me,
3a ánimam meam refécit. R.
3b Dedúxit me super sémitas iustítiae propter nomen suum.
4 Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis,
non timébo mala, quóniam tu mecum es.
Virga tua et báculus tuus,
ipsa me consoláta sunt. R.
6 Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me
ómnibus diébus vitæ meæ,
et inhabitábo in domo Dómini
in longitúdinem diérum. R.
ALLELUIA Io 10, 14
R. Allelúia. V. Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus;
et cognósco oves meas, et cognóscut me meæ.
R. Allelúia.
EVANGELIUM
Messis multa est, operarii autem pauci.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum 9, 35-38
In illo témpore:
Circumíbat Iesus civitátes omnes et castélla, docens in synagógis eórum et prǽdicans Evangélium Regni et curans omnem languórem et omnem infirmitátem. Videns autem turbas, misértus est eis quia erant vexáti et iacéntes sicut oves non habéntes pastórem.
Tunc dicit discípulis suis: «Messis quidem multa, operárii autem páuci; rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam».
Verbum Dómini.
Super oblata
Sit tibi, quǽsumus, Dómine Deus,
nostræ devotiónis oblátio acceptábilis,
ut beáto Porphyrio intercedénte,
et tuæ pláceat maiestáti et nostræ profíciat salúti.
Per Christum Dóminum nostrum.
Ant. ad communionem Mt 11, 28
Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis,
et ego refíciam vos.
Post communionem
Refécti sacris mystériis, Dómine, humíliter deprecámur,
ut, beáti Porphyrii exémplo, studeámus confitéri quod crédidit,
et ópere exercére quod dócuit.
Per Christum Dóminum nostrum.
