يفتح في علامة تبويب جديدة

S. Sophronii Hierosolymitani, episcopi 11/03

تحميل الملف

De Communi pastorum.

Ant. ad introitum Io 17, 3
Hæc est autem vita ætérna,
ut cognóscant te solum verum Deum
et, quem misísti, Iesum Christum.

Collecta
Deus, qui beátum Sophrónium epíscopum Hierosolymitánum,
invíctum veræ fídei propugnatórem effecísti,
da nobis, quos ex diversitáte géntium
in confessióne tui nóminis adunásti,
et velle et posse quæ prǽcipis,
ut una sit fides méntium et píetas actiónum.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

LECTIO PRIMA
Caritas est vinculum perfectionis.
Léctio Epístolæ beáti Páuli apóstoli ad Colossénses 3, 9-15b
Fratres:
Nolíte mentíri ínvicem, qui exuístis vos véterem hóminem cum áctibus eius et induístis novum, eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius, qui creávit eum, ubi non est Græcus et Iudæus, circumcísio et præpútium, bárbarus, Scytha, servus, liber, sed ómnia et in ómnibus Christus.
Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, viscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem, quod est vínculum perfectiónis.
Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore.
Verbum Dómini.

PSALMUS RESPONSORIUS
Ps 116, 1. 2 (R.: Mc 16, 15)
R.: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium.

1 Laudáte Dóminum, omnes gentes,
collaudáte eum, omnes pópuli. R.

2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius,
et véritas Dómini manet in ætérnum. R.

VERSUS ANTE EVANGELIUM Io 15, 15b
Vos dixi amícos, dicit Dóminus,
quia ómnia quæ audívi a Patre meo, nota feci vobis.

EVANGELIUM
Ut sint unum sicut nos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 17, 1a. 3-11
In illo témpore:
Iesus, sublevátis óculis suis in cælum dixit:
«Hæc est autem vita ætérna, ut cognóscant te solum verum Deum et, quem misísti, Iesum Christum. Ego te clarificávi super terram: opus consummávi, quod dedísti mihi, ut fáciam; et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum claritáte, quam habébam, prius quam mundus esset, apud te.
Manifestávi Nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedísti, et sermónem tuum servavérunt. Nunc cognovérunt quia ómnia, quæ dedísti mihi, abs te sunt, quia verba, quæ dedísti mihi, dedi eis, et ipsi accepérunt et cognovérunt vere quia a te exívi, et credidérunt quia tu me misísti.
Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedísti mihi, quia tui sunt, et mea ómnia tua sunt et tua mea; et clarificátus sum in eis. Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio.
Pater sancte, serva eos in Nómine tuo, quod dedísti mihi, ut sint unum sicut nos».
Verbum Dómini.

Super oblata
Múnera hæc, quǽsumus, Dómine,
intercedénte beáto Sophrónio, tibi obláta sanctífica,
per quæ unitátis et pacis dona nobis concédere dignéris.
Per Christum Dóminum nostrum.

Ant. ad communionem Cf. 1 Cor 10,17
Unus panis, et unum corpus multi sumus,
omnes qui de uno pane et de uno cálice participámus.

Post communionem
Hæc tua, Dómine, sumpta sacra commúnio,
sicut fidélium in te uniónem præsígnat,
sic in Ecclésia tua unitátis operétur efféctum.
Per Christum Dóminum nostrum.