Ant. ad introitum Mt 28, 10
Ite, nuntiáte frátribus meis, allelúia, ut eant in Galilæam
et ibi me vidébunt, dicit Dóminus, allelúia, allelúia, allelúia.
Collecta
Deus, qui béatæ Mariæ Cléophæ aliísque sanctis muliéribus
dedísti ut, tuum secútæ Fílium, ei sédulo ministrárent,
fac et nos, quǽsumus, Christo in frátribus fidéliter deservíre.
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
LECTIO PRIMA
Erant in oratione cum mulieribus.
Léctio Actuum Apostolórum 1, 12-14
Postquam assúmptus est Iesus in cælum, revérsi sunt Apóstoli in Ierúsalem a monte, qui vocátur Olivéti, qui est iuxta Ierúsalem sábbati habens iter.
Et cum introíssent, in cenáculum ascendérunt, ubi manébant et Petrus et Ioánnes et Iacóbus et Andréas, Philíppus et Thomas, Bartholomæus et Matthǽus, Iacóbus Alphǽi et Simon Zelótes et Iudas Iacóbi. Hi omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus et María matre Iesu et frátribus eius.
Verbum Dómini.
PSALMUS RESPONSORIUS
Ps 22, 1-3. 4. 5. 6 (R.: Ps 15, 5a)
R.: Tu es, Dómine, pars hereditátis meæ.
Vel: Allelúia.
1 Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit
2 in páscuis viréntibus me collocávit,
super aquas quiétis edúxit me,
3 ánimam meam refécit.
Dedúxit me super sémitas iustítiæ propter nomen suum. R.
4 Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis,
non timébo mala, quóniam tu mecum es.
Virga tua et báculus tuus,
ipsa me consoláta sunt. R.
5 Parásti in conspéctu meo mensam
advérsus eos, qui tríbulant me;
impinguásti in óleo caput meum,
et calix meus redúndat. R.
6 Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me
ómnibus diébus vitæ meæ,
et inhabitábo in domo Dómini
in longitúdinem diérum. R.
ALLELUIA Cf. Mt 28, 2 et 6
R. Allelúia. V. Ángelus Dómini descéndit de cælo, et dixit muliéribus:
Quem quǽritis, surréxit sicut dixit. R. Allelúia.
EVANGELIUM
Exierunt cito de monumento cum timore
et gaudio nuntiare discipulis eius.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum 28, 1-10
Sero autem post sáabbatum, cum illucésceret in primam sábbati, venit María Magdaléne et áltera María vidére sepúlcrum. Et ecce terræ motus factus est magnus: ángelus enim Dómini descéndit de cælo et accédens revólvit lápidem et sedébat super eum. Erat autem aspéctus eius sicut fulgur, et vestiméntum eius cándidum sicut nix. Præ timore autem eius extérriti sunt custódes et facti sunt velut mórtui.
Respóndens autem ángelus dixit muliéribus: «Nolíte timére vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifíxus est, quǽritis. Non est hic: surréxit enim, sicut dixit. Veníte, vidéte locum, ubi pósitus erat. Et cito eúntes dícite discípulis eius: “Surréxit a mórtuis et ecce præcédit vos in Galilǽam; ibi eum vidébitis”. Ecce dixi vobis».
Et exeúntes cito de monuménto cum timóre et magno gáudio cucurrérunt nuntiáre discípulis eius.
Et ecce Iesus occúrrit illis dicens: «Avéte». Illæ autem accessérunt et tenuérunt pedes eius et adoravérunt eum. Tunc ait illis Iesus: «Nolíte timére; ite, nuntiáte frátribus meis, ut eant in Galilǽam et ibi me vidébunt».
Verbum Dómini.
Super oblata
Deus, qui sanctis dedísti muliéribus
cruci Unigéniti tui fidéliter adstáre,
fac, quǽsumus, per huius virtútem mystérii,
ut, passiónibus Christi communicántes,
consórtes et glóriæ fíeri valeámus.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
Ant. ad communionem Cf. Act 1, 14
Erant discípuli perseverántes unanímiter in oratióne
cum muliéribus et María Matre Iesu, allelúia.
Post communionem
Cæléstis doni benedictióne percépta,
súpplices te, Dómine Iesu Christe, deprecámur,
ut qui sanctis muliéribus in glória resurrectiónis tuæ apparuísti
nos quoque fácias gáudiis resurrectiónis in cælis pérfrui.
Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
