Ant. ad introitum Eccl 44, 20
Abraham fuit magnus pater multitúdinis géntium,
et non est invénta macula in glória eius;
qui conservávit legem Excélsi
et fuit in testaménto cum illo.
Collecta
Deus, qui in prǽmium fídei Fílium tuum Unigénitum
ex sémine Ábrahæ mundo nasci prómisísti,
concéde propítius, ut fide, quam in baptísmo suscépimus,
in nobis usque ad mortem per caritátem operánte,
cælo nasci mereámur.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
LECTIO PRIMA
Fide obtulit Abraham Isaac
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos 11, 8-12. 17-19
Fratres:
Fide vocátus Ábraham obœdívit in locum exíre, quem acceptúrus erat in hereditátem, et exívit nésciens quo iret.
Fide peregrinátus est in terra promissiónis tamquam in aliéna, in cásulis habitándo cum Ísaac et Iacob, coherédibus promissiónis eiúsdem; exspectábat enim fundaménta habéntem civitátem, cuius ártifex et cónditor Deus.
Fide — et ipsa Sara stérilis — virtútem in conceptiónem séminis accépit etiam præter tempus ætátis, quóniam fidélem crédidit esse, qui promíserat; propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emórtuo, tamquam sídera cæli in multitúdine et sicut árena, quæ est ad oram maris innumerábilis.
Fide óbtulit Ábraham Isaac, cum tentarétur, et unigénitum offerébat ille, qui suscéperat promissiónes, ad quem dictum erat: «In Ísaac vocábitur tibi semen», arbitrátus quia et a mórtuis suscitáre potens est Deus; unde eum et in parábola reportávit.
Verbum Dómini.
PSALMUS RESPONSORIUS
Lc 1, 69-70. 71-72. 73-75 (R.: Ps 39, 8a. 9a)
R.: Ecce vénio, Dómine, ut fáciam volúntátem tuam.
69 Eréxit Dóminus cornu salútis nobis
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum,
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius. R.
71 Salútem ex inimícis nostris
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris
et memorári testaménti sui sancti. R.
73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso
ómnibus diébus nostris. R.
ALLELUIA 8, 56
R. Allelúia. V. Ábraham pater vester exsultávit ut vidéret diem meum:
et vidit et gavísus est. R. Allelúia.
EVANGELIUM
Antequam Abraham fieret, ego sum
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 8, 51-59
In illo témpore:
Dixit Iesus Iudǽis: Amen, amen dico vobis: Si quis sermónem meum serváverit, mortem non vidébit in ætérnum». Dixérunt ergo ei Iudæi: «Nunc cognóvimus quia dæmónium habes. Abraham mórtuus est et prophétæ, et tu dicis: “Si quis sermónem meum serváverit, non gustábit mortem in ætérnum”. Numquid tu maior es patre nostro Ábraham, qui mórtuus est? Et prophétæ mórtui sunt! Quem teipsum facis?».
Respóndit Iesus: «Si ego glorífico meipsum, glória mea nihil est; est Pater meus, qui gloríficat me, quem vos dícitis: “Deus noster est!”, et non cognovístis eum. Ego autem novi eum. Et si díxero: Non scio eum, ero símilis vobis, mendax; sed scio eum et sermónem eius servo. Ábraham pater vester exsultávit, ut vidéret diem meum, et vidit et gavísus est».
Dixérunt ergo Iudæi ad eum: «Quinquagínta annos nondum habes et Ábraham vidísti?».
Dixit eis Iesus: «Amen, amen dico vobis: Antequam Ábraham fíeret, ego sum». Tulérunt ergo lápides, ut iácerent in eum; Iesus autem abscóndit se et exívit de templo.
Verbum Dómini.
Super oblata
Hæc hóstia, Pater clementíssime,
spíritu filiórum adoptiónis nos répleat,
ut beáti Abrahæ oratiónem imitántes,
in peténdis donis tuis íterum atque íterum
instáre non vereámur.
Per Christum Dóminum nostrum.
Prima prex eucharistica, in qua patriarcha Abraham nominatur, opportune dicitur.
Ant. ad communionem Iac 2, 23
Crédidit Abraham Deo, et reputátum est illi ad iustítiam,
et amícus Dei appellátus est.
Post communionem
Mysteriórum tuórum, Dómine, sancta percéptio,
Illum nobis fídei et obœdiéntiæ spíritum infúndat,
quo pater géntium amícus tuus méruit appellári.
Per Christum Dóminum nostrum.
