S. Cornelii Centurionis 20/10

تحميل الملف

Ant. ad introitum 1 Tim 2, 4
Deus omnes hómines vult salvos fíeri
et ad agnitiónem veritátis veníre.

Collecta
Deus, qui Cornélio centurióni ángelum tuum misísti,
ut viam ei salútis osténderet,
da nobis, quǽsumus,
in salvatiónem ómnium libéntius operári,
ut una cum eis, in Ecclésia tua, ad te perveníre possímus.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

LECTIO PRIMA
Et in nationes grátia Spiritus Sancti effusa est
Léctio Actuum Apostolórum 10, 25-27. 34-35. 44-48

Factum est cum introísset Petrus, óbvius ei Cornélius prócidens ad pedes adorávit. Petrus vero levávit eum dicens: «Surge, et ego ipse homo sum». Et loquens cum illo intrávit et invénit multos, qui convenérant.
Apériens autem Petrus os dixit: «In veritáte compério quóniam non est personárum accéptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operátur iustítiam, accéptus est illi».
Adhuc loquénte Petro verba hæc, cécidit Spíritus Sanctus super omnes, qui audiébant verbum. Et obstupuérunt, qui ex circumcisióne fideles, qui vénerant cum Petro, quia et in natiónes grátia Spíritus Sancti effúsa est; audiébant enim illos loquéntes linguis et magnificántes Deum.
Tunc respóndit Petrus: «Numquid aquam quis prohibére potest, ut non baptizéntur hi, qui Spíritum Sanctum accepérunt sicut et nos?». Et iussit eos in nómine Iesu Christi baptizári. Tunc rogavérunt eum, ut manéret áliquot diébus.

Verbum Dómini.

PSALMUS RESPONSORIUS
Ps 97, 1. 2-3ab. 3cb-4 (R.: Cf 2b)
R.: In conspéctu géntium revelávit Dóminus salutáre suum.

1 Cantáte Dómino cánticum novum,
quia mirabília fecit.
Salvávit sibi déxtera eius,
et bráchium sanctum eius. R.

2 Notum fecit Dóminus salutáre suum,
in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
3 Recordátus est misericórdiæ suæ
et veritátis suæ dómui Israël. R.

Vidérunt omnes términi terræ
salutáre Dei nostri.
4 Iubiláte Deo, omnis terra,
erúmpite, exsultáte et psállite. R.

ALLELUIA Rom 10, 13
R. Allelúia. V. Omnis quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. R. Allelúia.

EVANGELIUM
Apud nullum inveni tantam fidem in Israel
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum 8, 5-11

In illo témpore:
Cum introísset Iesus Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio rogans eum et dicens: «Dómine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquétur». Et ait illi: «Ego véniam et curábo eum».
Et respóndens centúrio ait: «Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte, habens sub me mílites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit».
Áudiens autem Iesus, mirátus est et sequéntibus se dixit: «Amen dico vobis: Apud nullum invéni tantam fidem in Israël! Dico autem vobis quod multi ab oriénte et occidénte vénient et recúmbent cum Ábraham et Ísaac et Iacob in Regno cælórum.

Verbum Dómini.

Super oblata
Réspice, Dómine, in fáciem Christi tui,
qui pro ómnibus redemptiónem trádidit semetípsum,
ut per eum ab ortu solis usque ad occásum
nomen tuum magnificétur in géntibus,
et una ubíque maiestáti tuæ exhibeátur oblátio.
Per Christum Dóminum nostrum.

Ant. ad communionem Rom 10, 12
Non enim est distínctio Iudæi et Græci,
nam idem Dóminus ómnium,
dives in omnes, qui ínvocant illum.

Post communionem
Sacraménta quæ súmpsimus, Dómine Deus noster,
illam nobis fidem innútriant,
quam beáto Cornélio mirabíliter largíri dignátus es.
Per Christum Dóminum nostrum.