Ant. ad introitum Cf. Io 1, 45- 46
Philippus dixit:
Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetæ invénimus,
Iesum fílium Ioseph a Názareth.
Veni et vide, alleluia.
Dicitur Glória.
Collecta
Deus, qui nos ánnua apóstoli tui Philíppi festivitáte lætíficas,
da nobis, eius précibus, ut te in Unigénito tuo contemplántes
per eum ad perpétuam tui visiónem perveníre mereámur.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
LECTIO PRIMA
Ipse dedit quosdam apostolos,
alios vero evangelistas.
Léctio Epístolæ beáti Páuli apóstoli ad Ephésios 4, 1-7. 11-13
Fratres:
Obsecro itáque vos ego, vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum longanimitáte, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis; unum corpus et unus Spíritus , sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ; unus Dóminus, una fides, unum baptísma; unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus.
Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi.
Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, alios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.
Verbum Dómini.
Vel:
Superædificati super fundamentum apostolorum
Léctio Epístolæ beáti Páuli apóstoli ad Ephésios 2, 19-22
Fratres:
Iam non estis extránei et ádvenæ, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superædificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.
Verbum Dómini.
PSALMUS RESPONSORIUS
Ps 18, 2-3. 4-5 (R.: 5a)
R.: In omnem terram exívit sonus eórum.
1 Cæli enárrant glóriam Dei,
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diei erúctat verbum,
et nox nocti índicat sciéntiam. R.
4 Non sunt loquélæ neque sermónes,
quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum
et in fines orbis terræ verba eórum. R.
ALLELUIA Io 14, 6b et 9c
R. Allelúia. V. Ego sum via, véritas et vita, dicit Dóminus;
Philíppe, qui vidit me, vidit Patrem. R. Allelúia.
EVANGELIUM
Tanto tempore vobíscum sum,
et non cognovístis me?
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 14, 6-14
In illo témpore:
Dixit Iesus ad Thomam: «Ego sum via et véritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me. Si cognovístis me, et Patrem meum útique cognoscétis; et ámodo cognóscitis eum et vidístis eum».
Dicit ei Philíppus: «Dómine, osténde nobis Patrem, et súfficit nobis». Dicit ei Iesus: «Tanto témpore vobíscum sum, et non cognovísti me, Philíppe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quómodo tu dicis: “Osténde nobis Patrem”? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit ópera sua. Crédite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alióquin propter ópera ipsa crédite.
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, ópera, quæ ego fácio, et ipse fáciet et maióra horum fáciet, quia ego ad Patrem vado. Et quodcúmque petiéritis in Nómine meo, hoc fáciam, ut glorificétur Pater in Fílio; si quid petiéritis me in nómine meo, ego fáciam.
Verbum Dómini.
Super oblata
Múnera, Dómine, quæ pro Apóstoli tui Philíppi festivitáte deférimus,
propítius súscipe,
et mala ómnia, que merémur, avérte.
Per Christum Dóminum nostrum.
Præfatio di Apostolis I vel II
Ant. ad communionem Cf. Io 14, 8-9
Dómine, osténde nobis Patrem, et súfficit nobis, allelúia.
Philíppe, qui videt me, videt et Patrem meum, allelúia, allelúia.
Post communionem
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus,
per hæc sancta quæ súmpsimus,
ut, beáto Philippo intercedénte,
tibi in frátribus nostris fidéliter ministrántes,
cum eis vitam ætérnam cónsequi mereámur.
Per Christum Dóminum nostrum.
