Ant. ad introitum Ier 23, 3-4
Ego congregábo relíquias gregis mei de ómnibus terris,
et suscitábo super eos pastóres, et pascent eos.
Collecta
Deus, qui pópulum tuum per os Ieremíæ prophétæ,
ad pæniténtiam misericórditer vocásti,
ab ómnibus nos própitius absólve peccátis,
ut, quod nostris offensiónibus promerémur,
tua indulgéntia repellátur.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
LECTIO PRIMA
Priusquam te formarem in utero, novi te
Léctio Ieremíæ prophétæ 1, 4-10
In diébus Iosíæ:
Factum est verbum Dómini ad me dicens:
«Priúsquam te formárem in útero, novi te
et, ántequam exíres de vulva, sanctificávi te
et prophétam géntibus dedi te».
Et dixi: «Heu, Dómine Deus! Ecce néscio loqui, quia puer ego sum».
Et dixit Dóminus ad me: «Noli dícere: “Puer sum”,
quóniam, ad quoscúmque mittam te, ibis
et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, loquéris.
Ne tímeas a fácie eórum,
quia tecum ego sum, ut éruam te»,
dicit Dóminus.
Et misit Dóminus manum suam et tétigit os meum et dixit Dóminus ad me:
«Ecce dedi verba mea in ore tuo;
ecce constítui te hódie super gentes et super regna,
ut evéllas et déstruas
et dispérdas et díssipes
et ædífices et plantes».
Verbum Dómini.
PSALMUS RESPONSORIUS
Ier 17, 7. 8abcd. 8efg (R.: Lc 11, 28)
R.: Beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud.
7 Benedíctus vir, qui confídit in Dómino,
et erit Dóminus fidúcia eius. R.
8 Et erit quasi lignum,
quod transplantátur super aquas,
quod ad humórem mittit radíces suas
et non timébit, cum vénerit æstus. R.
Et erit fólium eius víride,
et in anno siccitátis non erit sollícitum,
nec aliquándo désinet fácere fructum. R.
ALLELUIA Ier 1, 5
R. Allelúia. V. Priúsquam te formárem in útero, novi te;
et ántequam exíres de vulva, sanctificávi te, et prophétam géntibus dedi te.
R. Allelúia.
EVANGELIUM
Si cognovísses quæ ad pacem tibi!
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 19, 41-44
In illo témpore:
Ut appropinquávit Iesus Ierúsalem, videns civitátem flevit super illam dicens: «Si cognovísses et tu in hac die, quæ ad pacem tibi! Nunc autem abscóndita sunt ab óculis tuis. Quia vénient dies in te, et circúmdábunt te inimíci tui vallo et obsidébunt te et coangustábunt te úndique et ad terram prostérnent te et fílios tuos, qui in te sunt, et non relínquent in te lápidem super lápidem, eo quod non cognóveris tempus visitatiónis tuæ».
Verbum Dómini.
Vel:
Ierusalem, quae lapidas prophets qui ad te missi sunt
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum 23, 37-38
In illo témpore:
Dixit Iesus Pharisǽis:
«Ierúsalem, Ierúsalem, quae occídis prophétas et lápidas eos, qui ad te missi sunt, quótiens vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluístis! Ecce relínquitur vobis domus vestra desérta!»
Verbum Dómini.
Super oblata
Præsta quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus,
ut hæc salutáris oblátio, deprecatióne beáti Ieremíæ prophétæ,
fámulos tuos et a própriis reátibus indesinénter expédiat,
et ab ómnibus tueátur advérsis.
Per Christum Dóminum nostrum.
Ant. ad communionem Ier 31, 3
In caritáte perpétua diléxi te;
ideo attráxi te in misericórdia.
Post communionem
Deus qui per hunc panem vitæ
a peccáti vínculo fámulos tuos liberásti,
éorum étiam corda míserans sic áttrahe,
ut numquam a te separári permíttas,
quos in caritáte perpétua dilexísti.
Per Christum Dóminum nostrum.
