Ant. ad introitum Lc 4, 18
Spíritus Dómini super me, propter quod unxit me,
evangelizáre paupéribus misit me, allelúia.
Collecta
Deus, misericordiárum Pater,
qui per os beati Isaíæ prophétæ
vitam, mortem et glóriam Unigéniti tui, Salvatóris nostri, prædixísti
concéde, propítius
ut, hæc salútis nostræ mystéria iúgiter recoléntes,
mereámur ad ætérna gáudia perveníre.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
LECTIO PRIMA
Et dixi: Ecce ego mitte me.
Léctio libri Isaía prophétæ 6, 1-3. 5-8
In anno, quo mórtuus est rex Ozías, vidi Dóminum sedéntem super sólium excélsum et elevátum; et fimbriæ eius replebant templum. Seráphim stabant iuxta eum; sex alæ uni et sex alæ álteri: duábus velábat fáciem suam et duábus velábat pedes suos et duábus volábat. Et clamábat alter ad álterum et dicébat:
«Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus exercítuum; plena est omnis terra glória eius». Et dixi: «Væ mihi, quia perii !
Quia vir pollútus lábiis ego sum et in médio pópuli pollúta lábia habéntis ego hábito et regem, Dóminum exercítuum, vidi óculis meis».
Et volávit ad me unus de séraphim, et in manu eius cálculus, quem fórcipe túlerat de altári, et tétigit os meum et dixit: «Ecce tétigit hoc lábia tua, et auferétur iníquitas tua, et peccátum tuum mundábitur».
Et audívi vocem Dómini dicéntis: «Quem mittam? Et quis ibit nobis?». Et dixi: «Ecce ego, mitte me».
Verbum Dómini.
PSALMUS RESPONSORIUS IS 12, 2-3. 4BCD. 5-6 (R.: 3)
R.: Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus salútis.
2 Ecce Deus salútis meæ;
fiduciáliter agam et non timébo,
quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus,
et factus est mihi in salútem.
3 Et hauriétis aquas in gáudio de fóntibus salútis. R.
4 Confitémini Dómino et invocáte nomen eius,
notas fácite in pópulis adinventiónes eius;
mementóte quóniam excélsum est nomen eius. R.
5 Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit;
notum sit hoc in univérsa terra.
6 Exsúlta et lauda, quæ hábitas in Sion,
quia magnus in médio tui Sanctus Israël. R.
ALLELUIA Sir 44, 1. 14
R. Allelúia. V. Laudémus viros gloriósos in generatióne sua:
Nomen eorum vivit in generatiónem et generatiónem. R. Allelúia.
EVANGELIUM
Hodie impleta Scriptura Isaiæ in auribus vestris
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 4, 16-21
In illo témpore:
Venit Iesus Názareth, ubi erat nutrítus, et intrávit secúndum consuetúdinem suam die sábbati in synagógam et surréxit légere. Et tráditus est illi liber prophétæ Isaíæ; et ut revólvit librum, invénit locum, ubi scriptum erat:
«Spíritus Dómini super me; propter quod unxit me evangelizáre paupéribus, misit me prædicáre captívis remissiónem et cæcis visum, dimíttere confráctos in remissióne, prædicáre annum Dómini accéptum».
Et cum plicuísset librum, réddidit minístro et sedit; et ómnium in synagóga óculi erant intendéntes in eum.
Cœpit autem dícere ad illos: «Hódie impléta est hæc Scriptúra in áuribus vestris».
Verbum Dómini.
Super oblata
Effúnde super nos, Dómine,
Spíritus Sancti sacrum septenárium,
ut grátiæ tuæ múnere ditáti,
ad sacra mystéria celebránda dígnius accedámus.
Per Christum Dóminum nostrum.
Ant. ad communionem Is 7, 14
Ecce Virgo concípiet, et páriet fílium;
et vocábitur nomen eius Emmánuel, allelúia.
Post communionem
Háusimus, miséricors Deus, gaudéntes de fóntibus Salvatóris:
fac ut nobis fiant et mortális vitæ subsídia
et perpétua pígnora felicitátis.
Per Christum Dóminum nostrum.
