De Commune virginum: Pro una virgine.
Collecta
Deus, qui beátam Maríam a Iesu Crucifíxo
ad contemplatiónem mysteriórum Fílii tui exaltásti,
tríbue quǽsumus ut, in Christi passiónibus communicántes,
in revelatióne glóriæ tuæ exultáre mereámur.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
LECTIO PRIMA
Fortis est ut mors dilectio
Léctio Cántici Canticórum 8, 6-7
Pone me ut signáculum super cor tuum,
ut signáculum super bráchium tuum,
quia fortis est ut mors diléctio,
dura sicut inférnus æmulátio;
lámpades eius lámpades ignis
atque flammæ divínæ.
Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem,
nec flúmina óbruent illam;
si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne,
quasi nihil despícient eum.
Verbum Dómini.
Vel.
Quos iustificavit, illos et glorificavit
Léctio Epístolæ beáti Pauli apóstoli ad Romános 8, 26-30
Fratres:
Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram; nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus, sed ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus; qui autem scrutátur corda, scit quid desíderet Spíritus , quia secúndum Deum póstulat pro sanctis.
Scimus autem quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.
Verbum Dómini.
PSALMUS RESPONSORIUS
Ps 44, 11-12. 14-15. 16-17 (R.: Cf. Mt 25, 6)
R.: Ecce Sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino.
11 Audi, fília, et vide et inclína aurem tuam
et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;
12 et concupíscet rex spéciem tuam.
Quóniam ipse est Dóminus tuus, et adóra eum. R.
14 Gloriósa nimis fília regis intrínsecus,
textúris áureis circumamícta.
15 In véstibus variegátis adducétur regi;
vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi. R.
16 Afferúntur in lætítia et exsultatióne,
adducúntur in domum regis.
17 Pro pátribus tuis erunt tibi fílii;
constítues eos príncipes super omnem terram. R.
ALLELUIA Cf. Mt 11, 25
R. Allelúia. V. Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ:
quia mystéria regni párvulis revelásti. R. Allelúia.
EVANGELIUM
Abscondísti hæc a sapentibus et revelasti ea parvulis
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum 11, 25-30
In illo témpore respóndens Iesus dixit: «Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus et revelásti ea párvulis. Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te.
Ómnia mihi trádita sunt a Patre meo; et nemo novit Fílium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Fílius et cui volúerit Fílius reveláre.
Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos.
Tóllite iugum meum super vos et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Iugum enim meum suáve et onus meum leve est».
Verbum Dómini.
