Ss. Machabaeorum, martyrum 3/08

تحميل الملف

Ant. ad introitum 2 Mac 7, 37
Ego autem, sicut et fratres mei,
et corpus et ánimam trado pro pátriis légibus.

Collecta
Fratérna nos, Dómine,
mártyrum tuórum coróna lætíficet,
quæ et fídei nostræ prǽbeat increménta virtútum,
et multíplici nos suffrágio consolétur.
Per Dóminum nostrum Iésum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

LECTIO PRIMA
Parati sumus mori, magis quam prævaricar 
Léctio libri secúndi Machabæórum  7, 1-2. 9-14. 20-21. 27b-30. 39-41
In diébus illis:
Cóntigit septem fratres una cum matre apprehénsos compélli a rege attíngere contra fas carnes porcínas, flagris et nervis cruciátos.
Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: «Quid es quæsiturus, et quid vis díscere a nobis? Paráti sumus mori magis quam pátrias leges prævaricári».
Et in último spíritu constitútus, sic ait: «Tu quidem, scelestíssime, de præsénti vita nos perdis; sed rex mundi defúnctos nos pro suis légibus in ætérnam vitæ resurrectiónem suscitábit».
Post hunc tértius illudebátur; et línguam postulátus cito prótulit et manus constánter exténdit et fórtiter ait: «E cælo ista possídeo et propter illius leges hæc ipsa despício et ab ipso rursus me ea receptúrum spero», ita ut rex et, qui cum ipso erant, miraréntur adulescéntis ánimum, quomodo pro nihilo dúceret cruciátus.
Et hoc ita defúncto, quartum vexábant simíliter torquéntes; et, cum iam esset ad mortem, sic ait: «Pótius est ab homínibus morti datos spem exspectáre a Deo, íterum ab ipso resuscitándos; tibi enim resurréctio ad vitam non erit».
Supra modum autem mater mirábilis et bona memória digna, quæ pereúntes septem fílios sub uníus diéi témpore conspíciens bono ánimo ferébat propter spem, quam in Dóminum hábebat. Síngulos illórum hortábatur voce pátria, forti repléta sensu et femíneam cogitatiónem masculíno éxcitans ánimo, adulescéntióri dixit: «Fili, miserére mei, quæ te in útero novem ménsibus portávi et lac triénnio dedi et álui et in ætátem istam perdúxi et nútricem me tibi exhíbui. Peto, nate, ut aspícias ad cælum et terram et quæ in ipsis sunt, univérsa vídens intéllegas quia non ex his, quæ erant, fecit illa Deus; et hóminum genus ita fit. Ne tímeas carníficem istum, sed dignus frátribus tuis efféctus súscipe mortem, ut in illa miseratióne cum frátribus tuis te recípiam».
Cum hæc illa adhuc díceret, ait adulescens: «Quem sustinétis? Non oboédio præcépto regis, sed obtémpero præcépto legis, quæ data est pátribus nostris per Móysen». Tunc rex accénsus ira in hunc super omnes crudélius desævit, indígne ferens se derísum. Et hic ítaque mundus óbiit per ómnia in Dómino confídens.
Novíssima autem post fílios et mater consúmpta est.

Verbum Dómini.

PSALMUS RESPONSORIUS
Ps 118, 9. 10. 11. 12. 13. 14 (R.: 14a)  
R.: In via testimoniórun tuórum delectátus sum.
9 In quo mundábit adulescéntior viam suam?
In custodiéndo sermónes tuos. R.

 10 In toto corde meo exquisívi te;
ne erráre me fácias a præcéptis tuis. R.

11 In corde meo abscóndi elóquia tua,
ut non peccem tibi. R.
12 Benedíctus es, Dómine;
doce me iustificatiónes tuas. R.

13 In lábiis meis
numerávi ómnia iudícia oris tui. R.

14 In via testimoniórum tuórum delectátus sum
sicut in ómnibus divítiis. R.

ALLELUIA Mt 5, 10
R. Allelúia. V. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítam:
quóniam ipsórum est regnum cælórum. R. Allelúia.

EVANGELIUM
Calicem meum bibetis
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum 20, 17-23

In illo témpore:
Ascéndens Iesus Hierosólymam assúmpsit Duódecim díscipulos secréto et ait illis in via: «Ecce ascéndimus Hierosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum et scribis, et condemnábunt eum morte et tradent eum géntibus ad illudéndum et flagellándum et crucifigéndum, et tértia die resúrget».
Tunc accéssit ad eum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliguid ab eo. Qui dixit ei: «Quid vis?». Ait illi: «Dic ut sédeant hi duo fílii mei unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo».
Respóndens autem Iesus dixit: «Nescítis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum?». Dicunt ei: «Póssumus». Ait illis: «Cálicem quidem meum bibétis, sedére autem ad déxteram meam et sinístram non est meum dare illud, sed quibus parátum est a Patre meo».

Verbum Dómini.

Super oblata
Mystéria tua, Dómine,
pro beatórum mártyrum tuórum honóre devóta mente tractémus,
quibus et præsídium nobis crescat et gáudium.
Per Christum Dóminum nostrum.

Ant. ad communionem Cf. Io 15, 13
Maiórem caritátem nemo habet,
ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis, allelúia.

Post communionem
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus
ut, quorum memóriam sacraménti participatióne recólimus,
fidem quoque proficiéndo sectémur.
Per Christum Dóminum nostrum.